Haec pagina emendata et bis lecta est
pam iam subaridam. Ita captator ille captus, risui fuit omnibus.
- as. Iam si permittis, rex, ut plebeius loquar regalia, referam quod ex tua fabula venit in mentem de eodem Ludovico. Nam ut ansa ansam, ita fabula trahit fabulam. Quidam famulus, quum vidisset pediculum repentem in veste regia, flexis genibus, ac sublata manu, significat, se nescio quid officii praestare velle. Ludovico praebente se, sustulit pediculum, et clam abiecit. Rogante rege, quid esset, puduit fateri. Quum instaret rex, fassus est, fuisse pediculum. Laetum, inquit, omen est; declarat enim me esse hominem, quod hoc genus vermiculorum peculiariter infestet hominem, praesertim in adolescentia. Iussitque pro officio numerari coronatos quadraginta. Post dies aliquammultos alter quidam, qui viderat illi feliciter cessisse tam humile officium, nec animadvertens, plurimum interesse, ex animo facias quid, an arte, simili gestu aggressus est regem, ac rursus illo se praebente, simulabat, se tollere quiddam e veste regia, quod mox abiiceret. Quum urgeret rex tergiversantem, ut diceret quid esset, mire simulato pudore, tandem respondit esse pulicem. Rex intellecto fuco, Quid, inquit, an tu me facies canem? Iussit tolli hominem, ac pro captatis quadraginta coronatis infligi quadraginta plagas.
- phily. Non tutum est, ut audio, cum regibus facetiis ludere. Quemadmodum enim leones se nonnunquam placide praebent fricanti, iidem, ubi lubitum est, leones sunt, et iacet collusor; itidem favent principes. Sed adferam tuae fabulae fabulam non dissimilem, ne recedamus interim a Ludovico, cui pro delectamento erat, corvos hiantes fallere. Dono acceperat alicunde decem milia coronatorum. Quoties autem principibus obtigit nova pecunia, venantur omnes officiarii, et captant aliquam praedae partem; id non fugiebat Ludovicum. Quum