Haec pagina emendata et bis lecta est
auferret. Moxque versus ad ceteros iam moestos, Vobis, inquit, erit alia exspectanda occasio.
- philo. Fortasse frigidius videbitur, quod narraturus sum; proinde deprecor doli mali suspicionem furtive, ne videar de industria ambisse immunitatem. Adiit eundem Ludovicum quidam, petens ut munus, quod forte vacabat in eo pago in quo habitabat, iuberet in ipsum transferri. Rex audita petitione expedite respondit, Nihil efficies: videlicet amputans omnem spem impetrandi quod petebatur. Petitor item, mox actis regi gratiis, discessit. Rex in ipsa fronte colligens, hominem esse non omnino sinistri ingenii, suspicansque, illum non intellexisse, quid respondisset, iubet eum revocari. Redit. Tum rex, Intellexeras, inquit, quid tibi responderim? Intellexi. Quid igitur dixi? Me nihil effecturum. Cur igitur agebas gratias? Quoniam, inquit, est domi quod agam: proinde magno meo incommodo persequuturus eram heic spem ancipitem: nunc beneficium interpretor, cito negasse beneficium; meque lucratum quidquid eram perditurus, si vana spe lactatus fuissem. Ex eo responso rex coniectans hominem minime segnem, ubi pauca percunctatus esset, Habebis, inquit, quod petis, quo mihi bis agas gratias; simulque versus ad officiarios, Expediantur, inquit, huic sine mora diplomata, ne heic diu suo damno haereat.
- eug. Non deest quod referam de Ludovico, sed malo de nostro Maximiliano. Qui ut nequaquam solitus est defodere pecuniam, ita clementissimus erat in eos, qui decoxerant, modo nobilitatis titulo commendarentur. Ex hoc hominum genere quum cuidam iuveni vellet opitulari, mandavit illi legationem, ut a civitate quadam, titulo nescio quo, peteret centum milia florenorum. Talis autem erat titulus, ut si quid impetratum esset dexteritate legati, pro lucro duci posset. Legatus extorsit millia quinquaginta; Caesari