Jump to content

Pagina:Erasmi Colloquia Familiaria Et Encomium Moriae.djvu/39

E Wikisource
Haec pagina emendata et bis lecta est

32 MILITIS CONFESSIO.

abibis ad corpus dominicum?

th. Quid ni? Posteaquam semel effudero sentinam in illius cucullam, ego me exoneravero sarcina: ipse viderit, qui absolvit.
ha. Qui scis, an absolvat?
th. Scio.
ha. Quonam indicio?
th. Quia manus imponit capiti, admurmurans, nescio quid.
ha. Quid si reddat tibi omnia peccata tua, quum manum imponit, haec admurmurans: absolvo te ab omnibus benefactis, quae nulla in te comperio, et restituo te tuis moribus, talemque dimitto, qualem accepi?
th. Viderit ille, quid dicat: mihi satis est, quod me credo absolutum.
ha. Sed isthuc tuo periculo credis. Fortasse non fuerit satis Deo, cui debes.
th. Unde tu mihi obvius, qui mihi conscientiam e serena nubilam redderes?
ha. Felix occursus. Bona avis est obvius amicus, qui bene moneat.
th. Nescio quam bona, certe parum suavis.
Herilia.
Rabinus, Syrus.
ra. Heus, heus furcifer, iamdudum raucesco clamore, nec tu tamen expergisceris: videre mihi vel cum gliribus certare posse. Aut ocyus surge, aut ego tibi fuste somnum istum excutiam. Quando crapulam hesternam edormieris? Non te pudet, somnium hominis, in multam lucem stertere? Qui frugi sunt famuli, solent exortum solis antevertere, curareque, ut herus surgens reperiat omnia parata. Ut aegre divellitur a nido tepefacto cuculus! Dum scalpit caput, dum distendit nervos, dum oscitat, tota abit hora.
sy. Vixdum diluxit.
ra. Credo; tibi. Nam tuis oculis adhuc multa nox est. Tibi nox adhuc est concubia.
sy. Quid me iubes facere?
ra. Fac, ut luceat foculus: verre pileum ac pallium : exterge calceos et crepidas. Inversas caligas primum intus purga scopis, mox foris. Deinde suffitum aliquem facito purgando aëri. Accende lucernam. Muta mihi lineum