Haec pagina emendata et bis lecta est
aedificii maiestas. Ea pars quoslibet recipit.
- me. Nihilne illic visendum?
- og. Nihil praeter structurae molem et libros aliquot columnis affixos, in quibus est Evangelium Nicodemi, et sepulchrum nescio cuius.
- me. Quid deinde?
- og. Cancelli ferrei sic arcent ingressum, ut conspectum admittant eius spatii quod est inter extremam aedem et chori, quem vocant, locum. Ad hunc conscenditur multis gradibus, sub quibus testudo[1] quaedam aperit ingressum ad latus septentrionale. Illic ostenditur altare ligneum divae Virgini sacrum, pusillum, nec ulla te visendum, nisi monumento vetustatis, luxum hisce temporibus exprobrante. Illic vir pius dicitur extremum vale dixisse Virgini, quum mors immineret. In ara est cuspis gladii; quo praefectus est vertex optimi praesulis ac cerebrum confusum, videlicet quo mors esset praesentior. Huius ferri sacrum rubiginem amore martyris religiose sumus exosculati. Hinc digressi subimus cryptoporticum;[2] ea habet suos mystagogos: illic primum exhibetur calvaria martyris perforata; reliqua tecta sunt argento, summa cranii pars nuda patet osculo. Simul ostenditur plumbea lamina, Thomae Acrensis titulum habens insculptum. Pendent ibidem in tenebris indusia cilicina, cingula subligariaque, quibus antistes ille subigebat carnem suam, ipso adspectu horrorem incutientia, nobisque mollitiem ac delicias nostras exprobrantia.
- me. Fortassis et monachis ipsis.
- og. Istac de re nec affirmare possum nec negare; nec refert quidem mea.
- me. Vera narras.
- og. Hinc redimus in chori locum. Ad latus septentrionale reserantur arcana: dictu mirum, quantum ossium illinc prolatum sit, calvaria, menta, dentes, manus, digiti,