Haec pagina emendata est
IXOTO <1>A n A* 7
tu, nihil interdictum est praeter unicam arborem.
- sa. Verissimum est.
- la. Idque non ob aliud, nisi ut per obedientiam agnoscerent Dominum et conditorem suum.
- sa. Recte.
- la. Quin et illud arbitror: recentem terram omnia progenuisse feliciora meliorisque succi quam nunc gignit senescens ac propemodum effoeta.
- sa. Esto.
- la. Idque praecipue in paradiso.
- sa. Haud dissimile veri.
- la. Illic igitur vesci voluptatis erat, non necessitatis.
- sa. Audivi.
- la. Et abstinere a laniandis animantibus humanitas erat, non sanctitas.
- sa. Nescio. Animantium esum a diluvio permissum lego, prius interdictum non lego. Quorsum autem attinebat permittere, si iam permissus erat?
- la. Quare non vescimur ranis? Non quia vetiti, sed quoniam abhorremus. Qui scis an Deus illic admonuerit quem cibum requireret humana frugalitas, non quem permitteret?
- sa. Non sum ariolus.
- la. Atqui in ipso statim conditi hominis initio legimus: Dominamini piscibus maris et volatilibus coeli et universis animalibus quae moventur suer terram. Quis usus dominii, si vesci non licet?
- sa. O crudelem herum. Itane devoras servos et ancillas, tuos liberos et uxorem? Quin eadem opera vesceris matula tua, cuius dominus es?
- la. Sed audi vicissim, insulse Salsamentarie: e caeteris usus est, nec est inane dominii nomen. Equus vehit me tergo, camelus gestat sarcinas. E piscibus vero quis usus nisi vescaris?
- sa. Quasi vero non sint innumera ex piscibus remedia. Deinde multa sunt in hoc tantum condita, ut delectent hominem contemplantem et in conditoris admirationem rapiant. Forte non credes delphinos hominem tergo vehere. Denique sunt pisces, qui nobis praedicant imminere tempestatem, velut echinus.[1] An non talem servum optares domi tuae?
- la. Verum