Jump to content

Pagina:Erasmi Colloquia Familiaria Et Encomium Moriae.djvu/440

E Wikisource
Haec pagina emendata et bis lecta est

Quid si episcopus suis ediceret, ne quis haberet rem cum uxore, nisi die lunae, Iovis et sabbati: committeret crimen, qui clam aliis diebus uteretur uxore?

sa. Arbltror.
la. Quid si ediceret, ne quis bulbis vesceretur?
sa. Quid istuc ad pietatem?
la. Quia bulbi provocant libidinem. Quod de bulbis dico, idem dictum puta de erucis.
sa. Haereo.
la. Quid haeres? unde est humanis legibus obligandi vis?
sa. Ex dictis Pauli, Obedite praepositis vestris.
la. Hinc igitur obligat omneis episcoporum ac magistratuum constitutio?
sa. Modo sit aequa, iusta et legitime lata.
la. Sed ipsius rei quis erit iudex?
sa. Ipse qui condidit. Nam eius est interpretari, cuius est condere legem.
la. Ergo citra delectum est obediendum quibuslibet constitutionibus?
sa. Opinor.
la. Quid si praepositus stultus et impius ferat legem impiam et iniquam? Ipsius iudicio standum erit; et populus, cui nullum est iudicandi ius, obtemperabit?
sa. Quorsum attinet ea somniare quae non fiunt?
la. Qui subvenit parenti, non subventurus nisi lex cogeret, num implevit legem?
sa. Non arbitror.
la. Qui sic?
sa. Primum non satis facit animo eius, qui condidit legem: deinde voluntati impiae addit hypocrisin.
la. Qui ieiunat, non ieiunaturus nisi praeciperet ecclesia, num satis facit legi?
sa. Mutas et auctorem legis et materiam.
la. Confer igitur Iudaeum sic ieiunantem diebus praescriptis, ut, ni lex huc adigat, non sit ieiunaturus, cum Christiano servante ieiunium ab hominibus indictum, haudquaquam servaturo, si legem tollas: aut si mavis, Iudaeum abstinentem a carne suilla, et Christianum abstinentem a carnibus et lactariis die Veneris.
sa. Infirmitati non nihil reluctanti legi puto paratam esse veniam; certo proposito legem aversanti et obmurmuranti non item.
la. Atqui fateris, leges divinas non semper obligare ad poenam gehennae.
sa. Quid ni fatear?
la. Nec audes fa