Haec pagina emendata et bis lecta est
est inviolata auctoritas.
- la. Quare de Pauli spiritu dubitare non licet?
- sa. Quia obstat Ecclesiae consensus.
- la. De episcopis dubitare licet?
- sa. De his nihil temere suspicandum, nisi res ipsa palam clamitet quaestum aut impietatem.
- la. Quid de conciliis?
- sa. Non licet, si fuerint rite et per Spiritum Sanctum congregata peractaque.
- la. Est igitur aliquod concilium, in quod ista non competunt?
- sa. Esse potest. Quod ni esset, theologi nequaquam adderent hanc exceptionem.
- la. Videtur igitur et de conciliis dubitari posse.
- sa. Non arbitror, posteaquam fuerint Christianarum gentium iudicio consensuque recepta comprobataque.
- la. Posteaquam excessimus pomoeria, quibus Deus voluit circumscribi sacrosanctam illam et inviolabilem Scripturae auctoritatem, videtur mihi et aliud esse discrimen legum divinarum et humanarum.
- sa. Quod?
- la. Leges divinae sunt immutabiles, nisi si quae sunt eius generis, ut significandi coërcendive gratia videantur ad tempus datae, quas et prophetae desituras iuxta carnalem sensum praedixerunt, et apostoli iam omittendas docuerunt. Deinde, inter leges humanas existunt nonnunquam iniquae, stultaeque et pestilentes; unde et abrogantur vel auctoritate superiorum, vel consentiente neglectu populi. Tale nihil est in legibus divinis. Rursus, humana lex suapte sponte cessat, ubi cessarit caussa propter quam lata est: veluti si constitutio iuberet singulos quotannis aliquid conferre in structuram templi, templo absoluto cessat rigor legis. Ad haec, lex ab hominibus lata non est lex, nisi fuerit utentium consensu comprobata. Lex divina nec expendi debet, nec potest abrogari. Quanquam et Moses legem laturus suffragia populi collegit, non quod hoc esset necesse, sed ut illos magis haberet obnoxios. Impudens enim est, legem contemnere, quam tuo suffragio comprobaris. Postremo