Haec pagina emendata et bis lecta est
quovis carnifice peiorem adamat virgo, et interpretamur[1] etiam nobilitatem, quaesitam scelere. Qui nummum tollit, pendet; qui fraudata moneta publica, qui monopoliis, qui usuris, qui mille technis ac fraudibus tam multos spoliant, inter praecipuos habentur.
- sa. Qui uni cuipiam venenum porrigunt, ut venefici dant poenas legibus; qui vinis infectis, aut oleo vitiato, populum inficiunt, impune faciunt.
- la. Novi quosdam monachos adeo superstitiosos, ut existiment sese esse in manu diaboli, si vel casu sacra vestis absit, nec metuunt ab unguibus diaboli, si mentiantur, si calumnientur, si inebrientur, si invideant.
- sa. Istiusmodi licet et inter nos idiotas complures videre: non credunt, domum tutam a violentia cacodaemonis, nisi paratam habeant aquam consecratam, frondes sacras ac cereum; et non metuunt suis aedibus in quibus quotidie tot modis provocatur Deus et colitur diabolus.
- la. Quam multi sunt, qui magis fidunt praesidio Virginis matris aut Christophori, quam ipsius Christi! Matrem colunt imaginibus, candelis, et cantiunculis; Christum impia vira fortiter offendunt. Nauta quum periclitatur, Christi matrem aut Christophorum, aut quemvis divorum citius invocat, quam ipsum Christum. Et virginem se credunt habere propitiam, quod illi sub noctem cantiunculam non intellectam canunt, Salve regina; ac non potius metuunt, ne illa se putet irrideri talibus cantiunculis; quum totus dies magnaque noctis pars illis transigatur obscoenis sermonibus, temulentiis et factis non referendis.
- sa. Ita militi periclitanti citius in mentem venit Georgius aut Barbara, quam Christus. Porro quum nullus sit cultus divis gratior, quam imitatio factorum, quibus ipsi Christo placuerunt, hanc partem fortiter contemnimus. Et Antonium nobis egregie faventem fore