Jump to content

Pagina:Erasmi Colloquia Familiaria Et Encomium Moriae.djvu/477

E Wikisource
Haec pagina emendata est

herum humi requirere videretur. Stragula hinc atque hinc ostenderet insignia. Similiter et unaquaeque teda et pulla vestis haberet insignia. Reponeretur autem corpus quidem ipsum ad dextram altaris summi in tymbo marmoreo, qui promineret a solo pedes quatuor, ipse in summo recumberet, Pario sculptus marmore totus armatus a vertice usque ad calcaneum. Nec deesset galeae sua crista; crista erat onocrotali collum;[1] nec clypeus laevo brachio, in quo insignia haec erant tria capita apri syluestris aurea, in planicie argentea;[2] nec lateri gladius inaurato capulo; nec baltheus inauratus ac gemmeis distinctus bullis; nec pedibus aurea calcaria (erat enim eques auratus); sub pedibus haberet leopardum. Orae sepulchri titulum haberent tali viro dignum. Cor autem separatim recondi volebat, in sacello divi Francisci. Intestina mandavit parocho, honorifice sepelienda in sacello quod est Virgini matri sacrum.

ma. Funus nimirum honorificum, sed nimio constans. Venetiae vel cerdoni cuipiam plus haberetur honoris minimo impendio. Feretrum elegans dat sodalitas et unum comitantur aliquando sexcenti monachorum tunicis palliisve vestiti.
ph. Vidimus et nos risimusque istas pauperum ineptas glorias. Incedunt fullones et coriarii superne, inferneque cerdones, in medio monachi, chimaeras esse diceres. Nec alia res erat, si vidisses. Cautum est et illud Georgio, ut Franciscanus et Dominicanus inter sese sorte decernerent, utris primus cederet locus in pompa, post hoc caeteri quoque sortirentur, ne quid hinc oriretur tumultus. Parochus et huius clerici locum tenerent infimum, hoc est, primum.
  1. Ὀνοκρόταλος, avis instar oloris, voce absona et fere asinina, unde ei nomen.
  2. Data opera fingit auctor insignia vitiosa. Nam adulterina signa vocantur, quae habent metallum super metallum.