Haec pagina emendata est
qua reliquit terras. Interim ob corpusculi lassitudinem baculo nitebatur aut sedebat in cathedra, raro componebat se lectulo, sed vestitus et erecto capite. Hoc tempore aut mandabat aliquid de curandis egenis maxime notis ac vicinis, aut legebat e libris sacris, quae provocant hominis erga Deum fiduciam quaeque illius in nos charitatem declarant. Si per lassitudinem ipse minus poterat, audiebat amicum praelegentem. Frequenter miro affectu hortabatur familiam ad mutuum amorem et concordiam adque studium verae pietatis, sollicitosque de morte ipsius amantissime consolabatur. Identidem admonebat suos, ne quid aeris alieni praeteriretur indissolutum.
- ma. Non condiderat testamentum?
- ph. Iam pridem sanus ac valens id curarat. Negabat enim esse testamenta quae fierent ab agentibus animam, sed deliramenta potius.
- ma. Nihil legarat monasteriis aut egenis?
- ph. Ne teruntium quidem. - Ego, inquit, pro mea portione dispensavi facultatulas meas; nunc ut earum possessionem aliis trado, ita trado et dispensationem. Et confido meos sanctius dispensaturos quam ipse feci.
- ma. Non accersebat ad sese pios homines, quemadmodum fecit Georgius?
- ph. Ne unum quidem; praeter familiam et duos intime amicos nullus aderat.
- ma. Demiror quid senserit.
- ph. Negabat se morientem pluribus molestum esse velle, quam fuisset nascens.
- ma. Expecto finem istius fabulae.
- ph. Mox audies. Venit dies Iovis. Ille stratum non reliquit, sentiens extremam corpusculi lassitudinem. Accitus parochus impartiit extremam unctionem ac rursus porrexit Corpus Domini, sed citra confessionem. Negabat enim quicquam scrupuli resedisse in animo. Ibi parochus agere coepit de sepultura, qua pompa, quove loco sepeliri vellet. - Sepeli, inquit, me quomodo sepelires infimae sortis Christianum; nec mea