Pagina:Erasmi Colloquia Familiaria Et Encomium Moriae.djvu/508

E Wikisource
Haec pagina emendata est

cam, e tribus compositam. Apud illos enim, ut aiebat, anti sonat perversum ac cerebrosum: comar, petram: ita, sutoriam.

be. Quis unquam petrae tribuit cerebrum?
al. Nihil absurdi, si modo mutes genus.
ca. Prorsus in hac synodo evenit, quod vulgo dici solet, Quot homines, tot sententiae. Quid igitur actum est? sententiae numerari possunt; dividi non possunt, ut pars maior vincat minorem.
al. Vincat igitur melior deteriorem.
ca. Atqui ad hoc ipsum opus esset alia synodo. Nam sua cuique sponsa videtur pulcherrima.
al. Istuc si verum esset, minus haberemus adulteriorum. Sed habeo consilium expeditum. Fabis sortiamur, ex hoc numero cui ius sit, ut ex omnibus suffragiis probet quod volet.
ca. At isthaec in te cudetur faba.[1] Num vera dixi?
al. Mihi prima et postrema magis arridet.
ca. Assentimur omnes, ut unus pro omnibus respondeam.
al. Age, sit igitur hoc inter ea, de quibus dubitare fas non est.
ca. Maxime.
al. Si quis dissentiat, quid erit poena?
ca. Maiusculis scribetur haereticus in grammatica.
al. Adiiciam bonis avibus, quod mihi non negligendum videtur. Id ex medico quodam Syro acceptum amicis communicabo.
be. Quid istuc?
al. Si natatilem betam, gallam e quercu, et sutorium atramentum in mortario contuderis, deinde aspersi copri[2] sex unciis miscueris in malagma, praesentaneum esse remedium adversus caninam scabiem et porcorum pruriginem.
be. Sed heus, Albine, qui nobis omnibus de Anticomarita negotium facessis: in quo tandem auctore legitur istuc
  1. Proverbium est desumptum ex Terentii Eunucho act. 2. sc. 3. quod significat, hoc malum in te recidet sive, haec culpa tibi imputabitur. Translatum volunt a faba, quae quum siliquis excutitur, in area funditur: vel quod domini crudeles fabam male coctam supra caput coqui saxo comminuunt. Utrumque probat Donatus.
  2. i. e. stercoris, quod Gr. κόπρος.