Haec pagina emendata est
mendaciis ac scabie, quae nondum suum habet nomen, quum ipsa tam multorum habeat nomina.
- ga. Superbissima scabies est, quae nec leprae nec elephantiasi nec lichenibus nec podagrae nec mentagrae cedat, si res veniat in certamen.
- pe. Ita praedicant medicorum filii.
- ga. Quid ego nunc, Petroni, depingam puellam tibi non incognitam, quanquam plurimum gratiae addidit ornatus nativo decori. Mi Petroni, dixisses deam quampiam esse. Nihil illam non decebat. Interim prodiit nobis beatus ille sponsus, trunco naso, alteram trahens tibiam, sed minus féliciter quam solent Suiseri;[1] manibus scabris, halitu gravi, oculis languidis, capite obvincto, sanies et e naribus et ex auribus fluebat. Alii digitos habent anulatos, ille etiam in foemore gestat anulos.
- pe. Quid parentibus accidit ut talem filiam tali portento committerent?
- ga. Nescio, nisi quod hodie plerisque uideur adempta mens.
- pe. Fortasse praedives est.
- ga. Est affatim, sed aere alieno.
- pe. Si puella veneno sustulisset ambos avos et avias, quod gravius supplicium de illa sumi poterat?
- ga. Si minxisset in patrios cineres, satis poenarum datura fuerat tali monstro vel osculum date coacta.
- pe. Accedo.
- ga. Mihi sane factum hoc crudelius esse videtur, quam si illam nudam obiecissent ursis aut leonibus aut crocodiles. Nam aut ferae pepercissent tam insigni formae aut subita mors finisset cruciatum.
- pe. Vera praedicas. Mihi plane videtur hoc factum Moezentio dignum, qui mortua, ut enquit Maro, iungebat corpora vivis, componens manibusque manus atque oribus ora.[2] Quanquam nec Moezentius, ni fallor, tam immanis erat, ut tam amabilem puellam cadaveri iungeret; nec ullum cadaver est,