Haec pagina emendata est
tractandae nascuntur, esse quam prosperrima valetudine. Corporis enim habitus animi vim affigit. Certe hic morbus quicquid est homini cerebri solet exhaurire. Ita fit, ut reipublicae praesideant, qui nec animo bene valeant nec corpore.
- pe. Non solum integrae mentis ac prospera valetudine convenit esse qui reipublicae gubernaculis assident, verum etiam forma dignitateque corporis praecellentes. Quanquam enim prima principum commendatio sint sapientia et integritas, tamen nonnihil refert, qua specie corporis sit qui caeteris imperat. Nam si saevus est, multum invidiae addit corporis deformitas. Sin probus et pius, Gratior est pulchro veniens e corpore virtus.[1]
- ga. Recte.
- pe. Nonne deplorant earum infelicitatem, quarum coniuges post peractas nuptias in lepram aut morbum incidunt comitialem?
- ga. Merito sane.
- pe. Quae igitur dementia est ultro filiam plus quam leproso tradere?
- ga. Plus quam dementia est. Si satrapas paret tollere catulos, quaeso num ad generosam foeminam admittet scabiosum et ignavum canem?
- pe. Imo magna cura dispiceret, ut undiquaque generosum adiungeret, ne nascantur hybridae.
- ga. Et si dux augere velit equitatum, num ad eximiam equam admitteret morbidum aut degenerem?
- pe. Ne in commune quidem stabulum reciperet morbidum, ne qua serpat malum ad alios.
- ga. Nec interim referre putant quem admittant ad filiam, et unde nascantur liberi, non tantum in haereditatem omnium facultatum successuri, verum etiam rempublicam moderaturi?
- pe. Ne rusticus quidem quemvis taurum admittit ad iuvencam nec quemvis equum iungit equae nec quemvis porcum scrophae, quum taurus gignatur aratro, equus rhedae, porcus culinae.
- ga. Vide quam perversa sint hominum iudicia. Si quis plebeius patriciae puellae osculum obtrudat, iniu-