Haec pagina emendata est
CYCLOPS, sive EVANGELIOPHORUS.
Polyphemus, Cannius.
- ca. Quid hic venatur Polyphemus?
- po. Quid vener, rogas, sine canibus et venabulo?
- ca. Forte nympham aliquam hamadryadem.
- po. Pulchre divinasti. En tibi rete venatorium.
- ca. Quid ego video? Bacchum in exuvio leonis,[1] Polyphemum cum codice? Γαλῇ κρωκοτόν.[2]
- po. Non croco tantum pinxi libellum, sed etiam minio lasurioque.
- ca. Non loquor de croco, sed Graece dixi quiddam. Militaris videtur libellus; nam nodis, laminis et circulis aereis armatus est.
- po. Introspice.
- ca. Video. Sane perquam bellus est: sed nondum ornasti satis.
- po. Quid deest?
- ca. Addere debebas tua insignia.
- po. Quae?
- ca. Sileni caput e dolio prospiciens. Sed quid tractat? artem potaticam?
- po. Vide ne quam imprudens effutias blasphemiam.
- ca. Quid igitur? estne sacri quippiam?
- po. Est, quo nihil sacratius, Evangelium.
- ca. g-Hehrakleis ! Quid Polyphemo cum Evangelio?
- po. Quin ita rogas, quid Christiano cum Christo?
- ca. Nescio, nisi quod te talem magis decet halbardacha.[3] Nam si quis mihi ista specie ignotus occurreret in mari, piratam esse crederem; si in nemore, sicarium.
- po. Atqui hoc ipsum nos docet Evangelium, ne quem iudicemus iuxta faciem. Quemadmodum enim saepenumero sub tunica cinericea latet animus tyrannicus, ita nonnunquam attonsum caput, circumtorta barba, torva supercilia, truces oculi, vertex plumam ventilans, sagum militare, caligae intersectae, tegunt