Haec pagina emendata est
nabo tibi reliquias illius asini, cui Christus insedit, ut exosculeris.
- po. Dabis munus gratissimum. Nam asinus ille contactu corporis Christi consecratus est.
- ca. Sane Christum contigerunt, et qui illi impegerunt alapas.
- po. Sed age dic serio; nonne pium est circumferre codicem evangelicum?
- ca. Pium, si absit hypocrisis, si vere id fiat.
- po. Abeat hypocrisis ad monachos! quid militi cum hypocrisi?
- ca. At primum expedi mihi quid sit hypocrisis.
- po. Quum aliud prae te fers, quam lateat in animo.
- ca. Sed quid praefert circumlatus evangelii codex? Nonne vitam evangelicam?
- po. Opinor.
- ca. Ergo ubi vita non respondet codici, nonne hypocrisis est?
- po. Videtur. Sed quid est, vere codicem evangelicum circumferre?
- ca. Quidam circumferunt manibus, quemadmodum Franciscani Francisci regulam: idem possunt et baiuli Lutetiani, et asini, et cantherii. Sunt qui circumferant ore, nihil crepantes nisi Christum et Evangelium: hoc est pharisaicum. Quidam circumferunt animo. Proinde vere circumfert, qui et manibus, et ore, et corde portat Evangelium.
- po. Ubi sunt isti?
- ca. In templis diaconi, qui portant codicem, pronutiant populo, et tenent corde.
- po. Tametsi non omnes sancti sunt, qui animo gestant Evangelium.
- ca. Ne mihi sophistam agas. Non gestat animo, nisi qui medullitus amat. Nemo penitus amat, nisi qui moribus exprimit Evangelium.
- po. Istas subtilitates non assequor.
- ca. At dicam crassiore Minerva. Si lagenam vini Belnensis gestes humeris, quid aliud est quam onus?
- po. Nihil aliud.
- ca. Si teneas faucibus, ac mox exspuas?
- po. Haud profuerit; quanquam id quidem non soleo.
- ca. Sin, ut soles, affatim haurias?
- po. Nihil divinius.
- ca. Concalescit omne corpus, rubescit facies, hilarescit frons.
- po. Prorsus.
- ca. Tale quiddam est Evangelium: in animi venas demissum innovat totum hominis habi-