Jump to content

Pagina:Erasmi Colloquia Familiaria Et Encomium Moriae.djvu/570

E Wikisource
Haec pagina emendata est

esse unde vobis merendam exhibeam: nisi placet ἄοινος compotatio; lactucas apponam absque sale, aceto et oleo: vini guttula non est, nisi quod gignit hic puteus. Ne panis quidem adest, aut poculum; et ea est anni pars, quae magis pascit oculos, quam ventrem.

ba. Sed habes tabulas lusorias, habes sphaeras; lusu dicabimus hortum, si minus licet convivio.
al. Quoniam tam belli homunculi convenimus, habeo quiddam, quod vel lusum vel convivium possis dicere, mea sententia multo dignius ad hunc hortum initiandum.
ca. Quodnam?
al. Suum quisque symbolum conferat; non deerit lautum nec minus suave convivium.
ae. Quid adferemus, qui vacui huc venerimus?
al. Vacui, qui tantum opum circumferatis in pectore?
fr. Exspectamus quid velis.
al. Proferat in medium quod quisque per hanc hebdomadam legit elegantissimum.
gy. Recte mones; nihil vel huiusmodi convivis, vel te convivatore vel hoc loco dignius. Te huius consilii ducem sequemur omnes.
al. Nihil recuso, si vobis ita videtur. Hodie vehementer delectavit animum meum in homine non Christiano tam Christiana sententia. Phocion enim, quo vix alius apud Athenienses fuit vir sanctior, publicaeque utilitatis studiosior, quum, per invidiam damnatus, esset bibiturus cicutam, rogatus ab amicis, quid vellet etiamnum mandari filiis suis, Ne huius, inquit, iniuriae velint unquam meminisse.
ba. Tam insignis patientiae exemplum vix hodie reperias inter Dominicanos et Franciscanos. Itaque simile referam, quando par non possum. Aristides Phocioni simillimus erat, moribus incorruptissimis, adeo ut vulgus illi Iusti tribueret cognomen. Ob huius cognominis invidiam vir optime de republica meritus ostracismo populi iussus est vertere solum. Posteaquam intellexerat, populum non alia re offensum, quam Iusti cognomento, quum alioqui rem sem