Haec pagina emendata est
per assequuntur quod ambiunt. Et habent studiorum labores multum admixtum mellis, si paullulum in ea processeris. Iam in te bona ex parte situm est, ut magnum taediorum partem amputes.
- es. Quonam pacto?
- de. Primum, ut animum inducas amare studia. Deinde, ut ea mireris.
- es. Quibus rationibus hoc fiet?
- de. Contemplare, quam multos ditarint, quam multos ad summam dignitatem auctoritatemque provexerint literae: simulque tecum considera, quantum intersit inter hominem et pecudem.
- es. Probe mones.
- de. Deinde cicures ingenium tuum oportet, ut possit secum consistere, atque his delectari, quae utilitatem adferunt potius quam voluptatem. Nam quae per se sunt honesta, etiamsi initio nonnihil habent molestiae, tamen assuetudine dulcescunt: ita fiet, ut et minus fatiges praeceptorem, et ipse facilius percipias, iuxta dictum Isocraticum,[1] aureis literis in frontispicio codicis tui pingendum: Ἐὰν ᾖς φιλομαθής, ἔσῃ πολυμαθής.
- es. Satis adest celeritatis in percipiendo, sed mox effluit quod perceptum est.
- de. Itaque pertusum mihi narras dolium.
- es. Haud multum aberras a scopo. Sed quid remedii?
- de. Obturanda est rima, ne perfluat.
- es. Quibus rebus?
- de. Non musco neque gypso, sed diligentia. Qui voces ediscit non intellecta sententia, mox obliviscitur; nam verba, ut inquit Homerus, πτερόεντα sunt, facileque avolant, nisi sententiarum pondere librentur. Prima igitur cura sit, ut rem penitus intelligas, dein subinde tecum verses ac repetas, et in hoc cicurandus est, ut dictum est, animus, ut quoties opus est, cogitationi possit insistere. Nam si cui mens est adeo silvestris, ut in hoc cicurari non possit, haudquaquam est idonea literis.
- es. Isthuc quam sit difficile, plus satis intelligo.
- de. Quisquis enim habet animum adeo volubilem, ut nulli cogita-