Jump to content

Pagina:Erasmi Colloquia Familiaria Et Encomium Moriae.djvu/588

E Wikisource
Haec pagina emendata est

heic ταπείνωσιν accipi posse prouirtute.

le. Ad istud probandum quid opus est auctoritate, cum ipse sensus communis respuat eam interpretationem?
hi. Recte dixisti. Nam cummodestia sit quodammodo colophon ac tutatrix omnium virtutum, immodestia est, si quis eam de se praedicet. Fatemur quidem in sanctissima Virgine virtutem hanc fuisse summam et incomparabilem (Christum semper excipio), sed hoc ipso ob modestiam laudabilior est, quod eam ipsa non laudat, sed agnoscens suae conditionis humilitatem, mysterii magnitudinem adscribit misericordiae divinae. Maria, inquiunt, per modestiam meruit fieri mater Dei.
le. Donemus hoc aliqua ex parte verum esse: verum quae tandem modestiae species est puellam hoc de se praedicare?
hi. Quin et ipse cantici tenor declarat illam de sua indignitate loqui; eoque sic orditur: Magnificat anima mea Dominum. At qui dicit, merui fieri mater Dei per modestiam, se magnificat, non Dominum. Mox subiicitur: Ecce enim ex hoc beatam me dicent omnes generationes. Ecce significat rem subitam et inexspectatam. Non exspectat autem summum honorem, qui se nullo honore dignum iudicat. Nec felicitas dicitur, si contingat quod meritis debebatur. Flaccus enim negat, se hoc nomine felicem appellandum, quod a Mecaenate in amicorum numerum adoptatus esset.
le. Quamobrem?
hi. Quia iudicio fuit ascitus, non gratuito favore, Mecaenas hoc illi tribuit, quod eius virtutibus deberi iudicarat. Eodem pertinet quod sequitur: Quia fecit mihi magna qui potens est, et sanctum nomen eius: Non dixit, fecit mihi magna, quia me dignam iudicavit, sed quia potens est, et facit quaecunque vult, et ex indignis facit suo favore dignos; et ideo sanctum nomen eius: sanctum dixit gloriosum. Quantum autem nostris meritis arrogamus, tantum detrahimus divini nomi-