Jump to content

Pagina:Erasmi Colloquia Familiaria Et Encomium Moriae.djvu/590

E Wikisource
Haec pagina emendata est

malunt abdomini impendere. Sacrosanctam illam vestem existimant abunde sufficere et ad pietatis et ad eruditionis opinionem. Postremo putant, nonnullam esse religionis partem, si cum suo Francisco ne Latine quidem loqui sciant.

le. Profecto plurimos novi, qui ista ex parte belle referant instituti sui principem, qui caperonem dixit pro galero, opinor et vestimentibus pro vestibus. At Franciscus constanter recusavit presbyteri honorem, quod idem, opinor, fecit Benedictus et Dominicus. Nunc isti cum suis uestimentibus non abhorrent a galero cardinalitio.
hi. Quid ais? Imo ne a corona quidem triplici, et humiles illi pauperis Francisci filii porrigunt calceos suos summis orbis monarchis osculandos.
le. Iam si fuisset facta vilitatis mentio, quid erat piaculi?
hi. Nihil si vilem intelligas qui parvo aestimatur apud homines, aut qui sibi videtur contemptibilis. Sed quid opus excusare quod dictum non est?
le. Non puduit Merdardum ad istum mentiri modum? Idque in fano tam celebri, in frequentissima monarcharum synodo, coram tot eruditis viris, quorum plerique Erasmicas lucubrationes evolverant?
hi. Puduit, ais? Imo sibi visus est scurra rem palmariam ac triumpho dignam facere. Hoc est quartum Merdardorum votum,[1] longe tribus illis religiosius, nihil omnino pudere.
le. Istius profecto plerique sunt observantissimi.
hi. Nec erat simplex mendacium. Primum Mariae canticum, ut est a Luca scriptum, manet intactum. Qui vero corrigere dicitur, qui nihil mutat? Deinde vox humilitatis immutata non est, nec ulla usquam vilitatis mentio. Postremo non corrigit canticum, qui bona fide reddit quod scripsit Lucas, sed explicat.
le. Video triplex men-
  1. Ridet auctor tria Monachorum vota, nempe perpehtam castitatem, caecam obedientiam, et voluntariam paupertatem; ideoque quartum addit impudentiae votum.