Haec pagina emendata est
- ia. Tu quidem admirationem meam auxisti, non ademisti.
- gi. Istuc tibi vix possum describere, nisi prius ordinem convivii depinxero.
- ia. Pinge igitur.
- gi. Antronius obtinebat primum locum, nisi quod ego illi sedebam dexter, velut extraordinarius; e regione Antronii Orthrogonus, Orthrogono assidebat Verpius, Verpio Strategus natione Graecus, Antronio sinister assidebat filius natu minor. Si quis accessisset conviva, ei locus dabatur pro dignitate. Primum de iure minimum erat vel periculi vel discriminas, nisi quod in procerum discis natabant fragmenta bubalini casei. Caeterum ex phialis vini aquae que ferme quatuor vallum quoddam fiebat, ut nemo posset attingere quod erat appositum, praeter tres ante quos stabat patina, nisi quis sustinuisset esse impudentissimus et transilire septa. Nec tamen ea patina diu manebat, sed mox tollebatur, ut aliquid superesset familiae.
- ia. Quid igitur edebant reliqui?
- gi. Suo more deliciabantur.
- ia. Qui?
- gi. Panem illum argillaceum macerabant vino fecis vetustissimae.
- ia. Tale convivium oportuit esse perbreve.
- gi. Frequenter hora prolixius.
- ia. Qui potuit?
- gi. Sublatis, ut dixi mox, quae non carebant periculo, ponebatur caseus, unde nullum erat periculum, ne quisquam ullo cultello escario quicquam abraderet. Manebat illa praeclara fex, et suus cuique panis. Atque inter haec bellaria tuto miscebantur fabulae. Interim prandebat foeminarum senatus.
- ia. Quid interim operae?
- gi. Nihil habebant nobiscum commune, suis horis sibi prandebant ac coenabant. Sed hi cibo capiendo vix semihoram impendebant toto die.
- ia. Verum apparatus cuiusmodi?
- gi. Isthuc tuum est divinare.
- ia. At Germanis vix sufficit hora in ientaculum, tantundem in merendam, sesquihora in prandium, duae horae in coenam, ac nisi affatim expleantur eleganti