Haec pagina emendata est
Pelusios[1] Eusebium, hominem clarum et eruditum?
- ph. Illumne ex principe privatum, e privato exulem, ex exule tantum non mendicum, pene addideram sycophantam?
- th. Recte divinasti quem dicam.
- ph. Sed quid illi accidit?
- th. Hodie sepultus est, a pompa funebri redeo.
- ph. Admodum tristem fuisse oportet, quae te nobis tam tristem remisit.
- th. Vereor, ut sine lachrymis queam tibi quod vidi describere.
- ph. At ego vereor, ut sine risu possim audire. Sed narra, obsecro.
- th. Scis Eusebium iampridem fuisse misera valetudine.
- ph. Scio ante annos aliquot evirato corpusculo.
- th. In huiusmodi morbis, qui lente conficiunt hominem, medici certis praesagiis solent mortis diem praedicere.
- ph. Maxime.
- th. Hi monuerunt hominem, quicquid medicorum ars praestare posset, id omne summa cura praestitum esse. Deum quidem potentiorem omni medicorum ope, sed quod humana coniectura deprehendi quiret, non superesse triduum vitae.
- ph. Quid tum postea?
- th. Ibi continuo praeclarus Eusebius defecto corpusculo totum sanctissimi Francisci amictum induit, raditur, accipit cucullam cinericiam, vestem eiusdem coloris, funem nodosum, fenestratos calceos.
- ph. Moriturus?
- th. Sic est. Quin et profitetur voce iam moribunda se Christo militaturum iuxta Francisci regulam, si, quod medici desperabant, daret Deus. Ad hanc professionem adhibiti sunt testes, viri sanetimonia celebres. In ea veste moritur vir egregius ad tempus a medicis praedictum. Veniunt ex eo sodalitio complures, qui funebrem pompam celebrent.
- ph. Utinam adfuissem isti spectaculo.
- th. Illachrymasses, si spectasses, qua charitate Seraphici sodales cadaver abluerint, amictum illum sacrosanctum adaptarint, manus in crucis imaginem composuerint, pedes nudarint et nudatos exosculati sint, faciem unguento