Haec pagina emendata est
Elysiis.
- th. Non, sed hic, si revalescant. Et fit aliquoties, ut medicorum sententiis damnati, simul ut sacrosanctam vestem induerint, ope Dei reuiuiscant.
- ph. Idem saepenumero usu venit in his, qui vestem eam non induunt.
- th. Oportet simpliciter ambulare in via fidei; si nihil esset eximii fructus in hac re, non ambirent praesertim apud Italos genere et literis nobiles plurimi, ut in amictu sacrosancto sepeliantur. Ac ne repudies ignotorum hominum exempla, sic sepultus est ille, cui tu merito plurimum tribuis, Rudolphus Agricola,[1] sic nuper Christophorus Longolius.[2]
- ph. Mea nihil refert quid delirent homines, quum agunt animam; ex te doceri cupio, quid magni boni conferat hominem metu mortis attonitum ac certae vitae desperatione perturbatum profiteri aut vestiri. Quid quod vota sunt irrita, nisi fiant animo sano sobrioque, matura deliberatione, sublato metu, dolo aut vi; ut horum nihil sit, professio talis non obligat, nisi post annum probationis, quo gestare iubentur tunicam cum caperone;[3] sic enim loquitur vir ille Seraphicus. Itaque si reuiuiscant, duplici nomine non tenentur; neque enim votum est, quod ab attonito fit metu mortis ac spe vitae, neque professio obligat ante caperonem gestatum.
- th. Utcunque habet obligatio, illi certe putant se obligari, et illa totius voluntatis addictio non potest Deo non esse gratissima. Siquidem hoc est in causa, ut bona opera monachorum, etiam si demus