Haec pagina emendata est
cisco praesens praesenti patefecit.
- ph. Obsecro te per amicitiam nostram atque obtestor, ne me graveris istis impartiri sermonibus.
- th. Sunt reconditissima mysteria, nec fas est ea prophanis communicare.
- ph. Qui prophanus, amice, qui nulli unquam ordini melius voluerim, quam Seraphico?
- th. Sed interdum vellicas eos odiosius.
- ph. Hoc ipsum, Theotime, amoris argumentum est, quum eum ordinem nulli gravius laedant, quam qui sub illius umbra turpiter vivunt; quisquis optime vult ordini, necesse est ut illius corruptoribus maxime succenseat.
- th. At vereor, ne Franciscum iratum habeam, si quid arcanorum effutiero.
- ph. Quid mali metuis ab innocentissimo viro?
- th. Quid? Ne me exoculet, aut ne mihi mentem adimat, quomodo multos tractasse dicitur, qui reclamarunt illius quinque vulnerum vestigiis.
- ph. Itane divi peiores sunt in coelo, quam fuerint in terris? Audio Franciscum adeo fuisse miti ingenio, ut quum pueri per viam incedenti caseum, lac, rudera et lapides immitterent in rusticanam cucullam a tergo pendentem, nihil offenderetur, sed hilaris incederet et gaudens. Et nunc factus est iracundus et vindex? Alio die quum a socio audisset fur, sacrilegus, homicida, incestus, ebriosus, et quicquid criminum in scelerosissimum quemvis congeri potest, contractas egit gratias, confessas illum nihil esse mentitum. Miranti socio quur ita loqueretur: Haec, inquit, omnia et his sceleratiora patraram, nisi me numinis favor servasset. Unde igitur nunc factus est vindex?
- th. Sic est, divi in coelo regnantes laedi nolunt. Quid Cornelio mitius?[1] Quid Antonio mansuetius? Quid Ioanne Baptista patientius,[2] dum viverent? At nunc