Jump to content

Pagina:Erasmi Colloquia Familiaria Et Encomium Moriae.djvu/624

E Wikisource
Haec pagina emendata est

pulum exemit illi Dominus, promittens illi sibi curae futurum, ne deficeret semicalceatorum ac cinctorum fune populus usque ad extremum iudicii diem.

ph. O Domini clementiam. Alioqui fuerat actum de Ecclesia Dei. Sed perge.
th. Quarto loco reseravit illud, quod nullus impie vivens diu perseverare posset in eo ordine.
ph. An non defecit ab ordine quisquis impie vivit?
th. Non, neque enim Christum statim abnegavit, qui scelerate vivit, quanquam aliquo modo negant Deum, qui ore profitentes factis negant. Sed quisquis abiicit sacrosanctum habitum, is irreparabiliter defecit ab ordine.
ph. Quid igitur dicemus de tot monasteriis Conventualium,[1] qui pecunias habent, qui potant, ludunt aleam, scortantur et palam alunt domi concubinas, ne plura commemorem?
th. Franciscus nunquam gestavit vestem tali colore, nimium fusco, nec usus est cingulo e lino candido confecto. Proinde illis, ubi pulsarint ostium, dicetur: Nescio vos, eo quod non habent vestem nuptialem.
ph. Estne amplius?
th. Nihil adhuc audisti. Quinto loco patefecit illi, quod qui male vellent ordini Seraphico, quales heu nimium multi sunt, nunquam pervenirent ad dimidium aetatis a Deo praefinitae, nisi mortem anticipassent, sed omnes pessima morte quam ocissime perituros.
ph. Vidimus istuc cum in aliis multis alias, tum nuper in Matthaeo cardinale Sedunensi:[2] de semicalceatis pessime et loquebatur et sentiebat, periit priusquam, opinor, attingeret quinquagesimum annum.
th.
  1. Supra diximus, Franciscanorum genus triplex fuisse, Capucinorum, Observantium, et Gaudentium, qui et Conventuales vocabantur. Hi ultimi incedebant prorsus calceati; priores tantum soleas habebant sub pedum plantis.
  2. Is, obscuro loco natus, et propter ingenii dotes Episcopatum Sedunensem adeptus quum esset, tandem flagrante bello inter Iulium secundum et Gallos, Cardinalium numero adscriptus est. Morbo, an veneno exstinctus sit, incertum.