Jump to content

Pagina:Erasmi Colloquia Familiaria Et Encomium Moriae.djvu/635

E Wikisource
Haec pagina emendata et bis lecta est

ratius, quum scriberet, allium venenum cicutis nocentius;[1] quum sit, ut ais, adversus venena remedium?

ep. Sed audi, quod est durius; interdum clanculum adrepentes in os patens dormientis coniiciunt sese, et in stomachum sese convolvunt.
io. An non protinus exanimatur homo talem nactus hospitem?
ep. Non, sed afflictissime vivit, nec est ullum mali levamen, nisi ut lacte aliisque gratissimis serpenti cibis alant hospitem.
io. Nihil remedii adversus tantum malum?
ep. Comesum affatim allium.
io. Non mirum igitur, si messores gaudent allio.[2]
ep. Et alias medetur delassatis labore et aestu. Verum in hoc discrimine non raro lacerta quamvis pusilla servat hominem.
io. Qui potest?
ep. Ubi sensit serpentem insidiari, circumcursat per collum et faciem hominis; nec finem facit, donec pruritu scalptuque unguium excitetur. Porro qui expergiscitur, conspecta in propinquo lacerta, mox intelligit hostem alicubi esse in insidiis ac circumspiciens deprehendit.
io. Mira naturae vis.
ep. Iam nullum est animal inimicius homini quam crocodilus, qui saepenumero totos homines devorat, et arte malitiam adiuvat, hausta aqua lubricans semitas, quibus descendunt ad Nilum aquam hausturi, quo collapsos devoret. Neque te fugit, delphinum, etiam in diverso elemento natum φιλάνθρωπον esse.
io. Audivi fabulam de adamato puero celebrem,[3] celebriorem autem de Arione.
ep. Quin et in venatu mugilum piscatores delphinorum ministerio vice canum utuntur, qui accepta praedae portiuncula recedunt. Quin et castigari sese patiuntur, si quid in venatu deliquerint. In mari vero frequenter navigantibus apparent,
  1. Horat. Epod. 3. Parentis olim si quis impia manu Senile guttur fregerit, Edat cicutis allium nocentius.
  2. Ut Horatius ait O dura messorum ilia!
  3. Non unam de pucris a Delphmis adamatis fabulam lege in Plinio, Nat. Hist. lib. 9. cap. 8.