stens, sanguine hircino mollescat? Sed harum rerum quae sunt innumerae consideratio ad rei medicae professores pertinet. Quae nam est illa vis vel amicitiae vel dissidii inter chalybem et magnetem, ut materia natura gravis ad lapidem currat et inhaereat, velut osculo, et ab eodem citra contactum refugiat? Iam quum aqua se facile misceat rebus omnibus, maxime sibi, tamen sunt quae velut odio mutuo mixturam refugiunt, velut amnis qui in Fucinum lacum invectus supermeat, in Larium Addua, in Verbanum Ticinus, in Benacum Mincius, in Seuinum Ollius, in Lemanum Rhodanus, e quibus nonnulli multorum milium transitu, hospitales suas aquas tantum, nec largiores quam intulere, evehunt. Tigris influit in lacum Arethusam ac per eum velut hospes fertur sic, ut nec color nec pisces nec aquarum natura misceatur. Ad haec quum caetera fere flumina properent in mare procurrere, quaedam tamen velut exosa mare priusquam eo perveniant, abdunt sese in terram. Simile quiddam videmus et in ventis. Auster homini pestilens est, huic contrarius boreas salubris. Alter nubes contrahit, alter dissipat. Iam si qua fides astrologis, sunt et syderibus quidam amicitiae et inimicitiae affectus. Quaedam amica homini, quaedam infesta. Rursus sunt quae homini adversus nocentium vim opitulantur. Adeo nihil est in ulla naturae parte, quod non per haec dissidia concordiasque et noxam et remedium homini suppeditet.
- io. Fortasse et ultra coelos quiddam deprehendere liceat. Etenim si magis credimus, unumquemque mortalium duo comitantur genii, alter amicus, alter malevolus.
- ep. Nobis, amice, satis est ad coelum usque