Haec pagina emendata est
230 PROBLEMA.
faciat se graviorem, aut leviorem?
- al. Contento spiritu reddit se leviorem, emisso graviorem. Sic natat vesica inflata, et clausa, pertusa sidit. Sed quando Curio desinet nobis occinere, cur?
- cu. Desinam, si mihi paucam etiam dixeris; coelum utrum grave sit, an leve.
- al. An leve sit, nescio; certe grave non potest esse, cum sit naturae igneae.
- cu. Quid igitur sibi vult vetus proverbium: Quid si coelum ruat?[1]
- al. Quia rudis antiquitas Homerum secuta credidit coelum esse ferreum.[2] Sed Homerus a coloris similitudine ferreum dixit, non a pondere: quemadmodum nos cineraceum dicimus quod cineris colorem prae se fert.
- cu. Est igitur coelum coloratum?
- al. Non vere, sed talis nobis videtur propter aërem, et liquorem medium: quemadmodum sol nobis nunc rubet, nunc fuluet, nunc candicat, cum is nihil talium mutationum recipiat. Itidem et iridis pictura non in coelo est, sed in aëre humido.
- cu. Verum, ut finiam, fateris coelo nihil esse sublimius, quacunque tegit orbem terrae?
- al. Fateor.
- cu. Et centro terrae nihil esse profundius?
- al. Scilicet.
- cu. Inter omnes rerum species quid est gravissimum?
- al. Aurum, opinor.
- cu. Heic abs te vehementer dissentio.
- al. An scis aliquid auro gravius?
- cu. Scio, et quidem multis partibus.
- al. Proinde me vicissim doce, quando scis quod me nescire confiteor.
- cu. Quod igneos illos spiritus e summo coeli vertice depressit in ima tartari (nam ea collocant in centro terrae) nonne oportuit omnium esse gravissimum?
- al. Fateor: sed quidnam illud fuit?
- cu. Peccatum, quod et hominum animas, quas Maro vocat auri simplicis ignes, eodem demergit.
- al. Si libet ad