Haec pagina emendata est
sa bona non esse ponenda in bonis.
- sp. Nihilo magis quam umbrae habendae sunt pro corporibus aut praestigiae magorum somniorumve ludibria ducenda sunt pro veris.
- he. Hactenus commode respondes. Dabis, opinor, et illud: veram voluptatem non cadere nisi in animum sanum.
- sp. Quidni? Nullus enim sole delectatur, si lippiant oculi, aut vino, si febris palatum infecerit.
- he. Nec ipse, ni fallor, Epicurus, amplecteretur voluptatem, quae longe maiorem cruciatum multoque diuturniorem secum adduceret.
- sp. Non arbitror, si quis modo sapiat.
- he. Nec illud negabis Deum esse summum bonum, quo nihil pulchrius, nihil amabilius, nihil dulcius.
- sp. Istud nullus iverit inficias, nisi Cyclopibus immanior; quid tum postea?
- he. Iam mihi donasti nullos suavius vivere, quam qui pie vivunt, nullos miserius et afflictius, quam qui vivunt impie.
- sp. Plus igitur largitus sum quam putabam.
- he. Sed quod recte datum est, ut ait Plato, non oportet reposcere.
- sp. Age.
- he. Catella, quae habetur in deliciis, pascitur lautissime, cubat molliter, ludit ac lascivit iugiter, annon vivit suaviter?
- sp. Vivit.
- he. Optares tibi talem vitam?
- sp. Bona verba, nisi pro homine velim esse canis.
- he. Fateris igitur praecipuas voluptates ab animo proficisci velut a fonte?
- sp. Apparet.
- he. Tanta enim animi vis est, ut saepe doloris externi sensum adimat; nonnunquam, quod per se est amarum, reddat iucundum.
- sp. Istuc quotidie videmus in amantibus, quibus dulce est pervigilium et hybernis noctibus excubare ad amicae fores.
- he. Iam illud reputa: si tantam vim habet amor humanus, qui nobis cum tauris et canibus est communis, quanto plus valeat amor ille coelestis a Christi spiritu profectus, cuius tanta vis est, ut mortem quoque qua nihil terribilius reddat amabilem.
- sp. Quid alii sentiant intus, nescio ; certe carent multis volu-