Haec pagina emendata est
ctutem, mortem, fulmina, terrae motus, inundationes, bella?
- sp. Et ista quoque.
- he. At nos de mortalibus interim agimus, non de immortalibus. Et tamen in his quoque malis longe tolerabilior est piorum conditio, quam voluptates corporis per fas nefasque venantium.
- sp. Qui sic?
- he. In primis, quoniam animos habent ad temperantiam ac tolerantiam exercitatos, caeteris moderatius ferunt ea, quae vitari non possunt. Dein, quoniam intelligunt illa omnia a Deo immitti vel ad purgationem criminum vel ad exercitationem virtutis, non modo patienter verum etiam gaudenter tanquam obedientes filii illa de manu propicii patris accipiunt atque etiam gratias agunt vel pro clementi correctione vel pro inaestimabili lucro.
- sp. Sed multi sibi accersunt corporis molestias.
- he. Sed plures adhibent medicorum remedia, quo corporis sanitatem vel tueantur vel recuperent. Caeterum accersere molestias, hoc est inopiam, adversam ualletudinem, persequutionem, infamiam, nisi quum huc impellit Christiana charitas, non est pietatis, sed stultitiae. Caeterum, quoties infliguntur ob Christum et ob iustitiam, quis ausit eos vocare miseros, quum ipse Dominus appellet eos beatos et horum gratia gaudere iubeat?
- sp. Habent tamen interim et ista sensum cruciabilem.
- he. Habent, sed quem facile absorbet hinc metus gehennae, illinc spes aeternae beatitudinis. Age, si tibi persuasum esset te nunquam aegrotaturum aut ullam corporis molestiam sensurum in omni vita, si semel patiaris cuspide aciculae tibi summam pungi cutem, nonne lubens et gaudens acciperes tantillum dolorem?
- sp. Maxime. Imo, si certo sciam mihi nunquam in vita dolituros dentes, aequo animo patiar vel altius infigi acum atque etiam ambas aures subula perforari.
- he. Atqui, quicquid in hac vita accidit afflictionis levius ac brevius est ad aeternos cru-