Jump to content

Pagina:Erasmi Colloquia Familiaria Et Encomium Moriae.djvu/67

E Wikisource
Haec pagina emendata et bis lecta est

60 FORMULAE.

Profecto habeo tibi fidem. Istius rei mihi facile fidem facis. Credo tibi vel iniurato. Verisimile dicis. Adferunt tamen nonnihil solatii ltterae. At ego alterutrum malim, quam neutrum.

Utilitatis formula
ch. Quorsum spectant literae sine pecunia? Ad quid tandem inanes conducunt literae? Quorsum valent, ad quid conferunt, faciunt, prosunt, proficiunt literae vacuae? Cui gratae, cui acceptae literae sine nummis? Quid emolumenti adferunt literae inanes? Cui bono sunt otiosae literae? Quid iuvant? Cui sunt usui? Ad quid conducibiles sunt? Quid secum adferunt momenti? Cui rei sunt utiles inanes epistolae?
Responsio.
pe. Podici tergendo utiles, idoneae, accommodae. Conducunt natibus tergendis. Si usum nescis earum, ad anum expurgandum valent. Ad nates tergendas. Ad posticum purgandum. Conferunt ad eam corporis partem mundandam, quae semet identidem inquinat. Valent convestiendis scombris. Involvendo thuri sunt accommodae. Quid? Valentne amiculi? Quid uxor agit tua?
ch. Recte: eam apud matrem reliqui, et quidem praegnantem.
Bene precandi.
pe. Bene et tibi et illi vertat: tibi, quod pater: illi, quod mater futura sit. Adsit Deus. Ut utrique vestrum faustum felixque sit, precor optoque. Quaeso, oro superos omneis, ut incolumis prolem vobis dignam pariat, et pulchrate faciat prole parentem. Laudo te, quod virum te praestiteris. Gaudeo, te virum praestitisse. Gallum te esse declarasti, at non Cybeles. Abi, virum te iudico.
ch. Ludis; idque facis tuo more. Age age, est tibi ius apud me loquendi