Jump to content

Pagina:Erasmi Colloquia Familiaria Et Encomium Moriae.djvu/716

E Wikisource
Haec pagina emendata est
PRAEFATIO.
—————
ERASMUS ROTERODAMUS
THOMAE MORO SUO
S. D.

Superioribus diebus cum me ex Italia in Angliam reciperem, ne totum hoc tempus, quo equo fuit insidendum, ἀμούσοις et illitteratis fabulis tereretur, malui mecum aliquoties vel de communibus studiis nostris aliquid agitare, vel amicorum, quos hic ut doctissimos, ita et suavissimos[1] reliqueram, recordatione frui. Inter hos tu, mi More, vel in primis occurrebas: cuius equidem absentis absens memoria non aliter frui solebam, quam praesentis praesens consuetudine consueveram; qua, dispeream, si quid unquam in vita contigit mellitius. Ergo quoniam omnino aliquid agendum duxi, et id tempus ad seriam commentationem parum videbatur accommodatum, visum est Moriae encomion ludere. Quae Pallas istuc tibi misit in mentem? inquies. Primum admonuit me Mori cognomen tibi gentile, quod tam ad Moriae vocabulum accedit, quam es ipse a re alienus. Es autem vel omnium suffragiis alienissimus. Deinde suspicabar, hunc ingenii nostri lusum tibi praecipue probatum iri, propterea quod soleas huius generis iocis, hoc est, nec indoctis, ni fallor, nec usquequaque insulsis, impendio delectari; et omni-

  1. Al. omiserunt et ante suav.