Jump to content

Pagina:Erasmi Colloquia Familiaria Et Encomium Moriae.djvu/727

E Wikisource
Haec pagina emendata est

autumant. At date mihi terque quaterque, aut si libet, sexcenties Stoicum, tamen huic quoque, si non barba insigne sapientiae, etiam si cum hircis commune, certe supercilium erit ponendum, explicanda frons, abicienda dogmata illa adamantina, ineptiendum ac delirandum aliquantisper. In summa, me, me inquam, sapiens accersat oportet, si modo pater esse velit. Et cur non apertius meo more vobiscum fabuler? Quaeso num caput, num facies, num pectus, num manus, num auris, quae partes honestae putantur, progenerant Deos aut homines? Non, opinor, imo ea pars adeo stulta, adeoque ridicula, ut nec nominari citra risum possit, humani generis est propagatrix: is[1] est sacer ille fons, unde vitam hauriunt omnia verius quam ille Pythagoricus quaternio.[2] Age vero, qui vir, obsecro, matrimonii capistro velit praebere os, si quemadmodum isti sapientes facere consueverunt, prius eius vitae incommoda secum perpenderit: aut quae tandem mulier virum admissura sit, si partus periculosos labores, si educationis molestiam, vel norit, vel cogitarit? Porro si coniugiis debetis vitam, coniugium autem debetis Ἀνοία pedissequae, mihi nimirum quid debeatis, intelligitis. Tum quae semel haec experta, denuo repetere velit nisi Λήθης praesens nomen adfuerit? Neque vero id Venus ipsa, vel reclamante Lucretio,[3] umquam inficias iverit, sine nostri numinis accessione, suam vim mancam atque irritam esse. Itaque ex nostro illo temulento ridiculoque lusu, proveniunt, et superciliosi Philosophi, in quorum locum nunc successere, quos vulgus Monachos appellat, et purpurei reges

  1. Edd. al. 1. Is demum est.
  2. Τετρακτύς, quam Pythagorei putaverunt esse principius omnium rerum.
  3. Nam is Veneri rerum omnium gignendarum vim tribuit