Jump to content

Pagina:Erasmi Colloquia Familiaria Et Encomium Moriae.djvu/747

E Wikisource
Haec pagina emendata est

re deterret? Sapiens ad libros Veterum confugit, atque hinc meras vocum argutias ediscit. Stultus adeundis cominusque periclitandis rebus, veram, ni fallor, prudentiam colligit. Id quod vidisse videtur Homerus, etiamsi caecus, quum ait ῥεχθὲν δέ τε νήπιος ἔγνω.[1] Sunt enim duo praecipua ad cognitionem rerum parandam obstacula, pudor qui fumum offundit animo, et metus, qui ostenso periculo, dehortatur ab adeundis facinoribus. At his magnifice liberat Stultitia. Pauci mortales intelligunt ad quam multas alias quoque commoditates conducat, numquam pudescere, et nihil non audere. Quod si prudentiam accipere malunt eam quae rerum iudicio constat, audite obsecro, quam procul absint ab hac, qui hoc nomine sese venditant. Principio constat res omneis humanas, velut Alcibiadis Silenos,[2] binas habere facies nimium inter sese dissimiles. Adeo ut quod prima, ut aiunt, fronte mors est, si interius inspicias, vita sit: contra quod vita, mors: quod formosum, deforme: quod opulentum, id pauperrimum: quod infame, gloriosum: quod doctum, indoctum: quod robustum, imbecille: quod generosum, ignobile: quod laetum, triste: quod prosperum, adversum: quod amicum, inimicum: quod salutare, noxium: breviter, omnia repente versa reperies, si Silenum aperueris. Id si cui forte nimis philosophice dictum videtur, age pinguiore, quemadmodum dici solet, Minerva, planius faciam. Quis Regem non et opulentum, et dominum fatetur? Atqui nullis animi bonis instructus est, atqui nihil illi satis est, iam videlicet pauperrimus est. Tum animum habet plurimis addictum vitiis, iam turpiter servus est. Ad eumdem modum in ceteris quoque

  1. Menelai verba ad Euphorbum, II. XVII, 32.
  2. In symposio Platonis Alcibiades Socratem comparat statuariorum Silenis, qui intus pleni essent pulchrarum imaginum.