rint, voluptatem, iocum, lusum, risumque adferunt, velut in hoc ipsum a Deorum indulgentia dati, ut humanae vitae tristitiam exhilararent. Unde fit, ut cum aliis in alios varius sit affectus, hos omnes ex aequo tamquam suos agnoscant, expetant, pascant, foveant, complectantur, succurrant, si quid acciderit: impune permittant, quidquid vel dixerint, vel fecerint. Adeoque nemo, illis nocere cupit, ut ferae quoque belluae ab illorum iniuria temperent, sensu quodam innocentiae naturali. Sunt enim vere sacri Diis, praecipue mihi, ideoque non iniuria hunc honorem omnes illis habent.
Quid quod summis etiam regibus adeo sunt in delitiis, ut nonnulli sine his neque prandere, nec ingredi, nec omnino vel horam durare possint. Neque vero paullo intervallo hos bliteos suis illis tetricis sophis anteponunt, quos tamen ipsos aliquot honoris gratia solent alere. Cur autem ante ponant, nec obscurum arbitror nec mirum videri debet, cum sapientes illi nil nisi triste soleant adferre principibus, suaque doctrina freti, non vereantur aliquoties auriculas teneras mordaci radere vero:[1] moriones autem id praestent, quod unum undecumque principes modis omnibus aucupantur, iocos, risus, cachinnos, delitias. Iam accipite et hanc non aspernandam stultorum dotem, quod soli simpli ces ac veridici sunt. Quid autem veritate laudatius? Quamquam enim Alcibiadeum apud Platonem[2] proverbium, veri tatem vino pueritiaeque tribuit, tamen omnis ea laus mihi peculiariter debetur, vel Euripide teste, cuius exstat illud celebre de nobis dictum, μωρὰ γὰρ μωρὸς λέγει.[3] Fatuus quidquid habet in pectore, id et vultu prae se fert, et ora tione promit: at sapien-