Jump to content

Pagina:Erasmi Colloquia Familiaria Et Encomium Moriae.djvu/760

E Wikisource
Haec pagina emendata est

tam pueritiam atque adolescentiam in perdiscendis disciplinis contriverit, et suavissimam vitae partem, perpetuis vigiliis, curis, sudoribus perdiderit, ne in reliqua quidem omni vita vel tantillum voluptatis degustarit, semper parcus, pauper, tristis, tetricus, sibi ipsi iniquus ac durus, aliis gravis et invisus, pallore, macie, valetudine, lippitudine, confectus senio, canitieque multo ante diem contracta, ante diem fugiens e vita. Quamquam quid refert quando moriatur istiusmodi, qui numquam vixerit? Habetis egregiam illam sapientis imaginem.

At hic rursus obganniunt mihi, οἱ ἐκ τῆς στοᾶς βάτραχοι. Nihil, inquiunt, miserius insania. Sed insignis stultitia, vel insaniae proxima est, vel ipsa potius insa nia. Quid enim aliud est insanire, quam errare animo? Sed isti tota errant via. Age, hunc quoque syllogismum dissipemus, Musis bene fortunantibus. Argute quidem isti, verum quemadmodum apud Platonem[1] docet Socrates, ex una Venere secta duas, et ex uno Cupidine dissecto duos faciens, itidem et istos Dialecticos decebat insaniam ab insania distinguere, si modo ipsi sani videri vellent. Neque enim protinus omnis insania calamitosa est. Alioqui non dixisset Horatius:

An me ludit amabilis insania?[2]

neque Plato poetarum, vatum, et amantium furorem inter praecipua vitae bona collocasset nec vates illa laborem Aeneae vocasset insanum.[3] Verum est duplex insaniae genus: alterum quod ab inferis dirae ultrices submittunt, quoties immissis anguibus, vel ardorem belli, vel inexplebilem auri sitim, vel dedecorosum ac nefarium amorem, vel parricidium, incestum, sacrilegium, aut aliam id genus pestem

  1. in Symposio
  2. Od. Lib. III. Od. 4, v. 5.
  3. Sibylla in Aeneid. libro VI.