Jump to content

Pagina:Erasmi Colloquia Familiaria Et Encomium Moriae.djvu/762

E Wikisource
Haec pagina emendata est

sebitur affinis esse, veluti si quis quoties asinum audierit rudentem, arbitretur sese miros symphoniscos audire, aut si quis pauperculus, infimi loco natus, Croesum Lydorum regem esse se credat. Sed hoc insaniae genus, si, quemadmodum fere sit, vergat ad voluptatem, non mediocrem delectationem adfert tum iis, qui eo tenentur, tum illis, quibus est hoc animadversum, nec tamen eodem insaniunt. Nam haec insaniae species multo latius patet, quam vulgus hominum intelligit. Sed vicissim insanus insanum ridet, ac mutuam sibi voluptatem invicem ministrant. Neque raro fieri videbitis, ut maior insanus, vehementius rideat minorem.

Verum hoc quisque felicior, quo pluribus desipit modis, Stultitia iudice, modo in eo genere insaniae maneat, quod nobis est peculiare, quod quidem usque adeo late patet, ut haud sciam, an ex universa mortalium summa quempiam liceat reperire, qui omnibus horis sapiat, quique non aliquo insaniae genere teneatur. Quamquam hoc tantum interest qui cucurbitam cum videt, mulierem esse credit, huic insano nomen ponunt, propterea quod per paucis id usu veniat. Verum ubi quis uxorem suam, quam cum multis habet communem, eam[1] plusquam Penelopen esse deierat, sibique maiorem in modum plaudit, feliciter errans, hunc nullus insanum appellat, propterea quod passim maritis hoc accidere videant. Ad hunc ordinem pertinent et isti, qui prae venatu ferarum omnia contemnunt, atque incredibilem animi voluptatem percipere se praedicant, canum eiulatus. Opinor etiam cum excrementa canum odorantur, illis cinnamomum videri. Deinde quae suavitas, quoties fera lanianda est? Tauros et verveces humili plebi laniare licet, feram nisi a gene-

  1. Eam in editionibus deest.