- Non mihi si linguae centum sint, oraque centum,
- Ferrea vox, omneis fatuorum evolvere formas,
- Omnes stultitiae percurrere nomina possim:[1]
Usque adeo omnis omnium Christianorum vita istiusmodi delirationibus undique scatet: quas ipsas tamen Sacrifici non gravatim et admittunt et alunt, non ignari quantum hinc lucelli soleat accrescere. Inter haec, si quis odiosus sapiens exoriatur, succinatque id, quod res est, non male peribis, sibene vixeris: peccata redimis, si nummulo addideris odium malefactorum, tum lacrymas, vigilias, precationes, ieiunia, ac totam vitae rationem commutaris: Divus hic tibi favebit, si vitam illius aemulaberis: haec, inquam, atque id genus alia, si sapiens ille obganniat, vide a quanta felicitate repente mortalium animos in quem tumultum retraxerit? Ad hoc collegium pertinent, qui vivi qua funeris pompa velint efferri, tam diligenter statuunt, ut nominatim etiam praescribant, quot taedas, quot pullatos, quot cantores, quot luctus histriones velint adesse, perinde, quasi futurum sit, ut aliquis huius spectaculi sensus ad ipsos sit rediturus, aut ut pudescant defuncti, nisi cadaver magnifice defodiatur, haud alio studio, quam si aediles creati, ludos aut epulum edere studeant.
Equidem tametsi propero, tamen haud possum istos silentio praetercurrere qui cum nihil ab infimo cerdone differant, tamen inani nobilitatis titulo, mirum quam sibi blandiuntur: alius ad Aeneam, alius ad Brutum, alius ad Arcturum genus suum refert: ostendunt undique sculptas et pictas maiorum imagines. Numerant proavos atque atavos, et antiqua cognomina commemorant, cum ipsi non multum absint a muta statua, pene iis ipsis, quae ostentant signis, deteriores: et tamen hac tam suavi Philautia felicem prorsum vitam agunt; neque desunt aeque
- ↑ Cf. Virg. Aen. 1. VI, 625.