tam Lynceus, ut ea quoque per altissimas tenebras videat, quae nusquam sunt. Adde nunc his γνώμας, illas, adeo παραδόξους, ut illa Stoicorum oracula, quae paradoxa vocant, crassissima prae his videantur, et circumforanea, velut levius esse crimen, homines mille iugulare, quam semel in die Dominico calceum pauperi consuere. Et potius esse committendum, ut universus orbis pereat una cum victu et vestitu, quod aiunt, suo, quam unicum quantumlibet leve mendaciolum dicere. Iam has subtilissimas subtilitates subtiliores etiam reddunt tot scholasticorum viae, ut citius e labyrinthis temet explices, quam ex involucris Realium, Nominalium, Thomistarum, Albertistarum, Occanistarum, Scotistarum, et nondum omneis dixi, sed praecipuas dumtaxat. In quibus omnibus tantum est eruditionis, tantum difficultatis, ut existimem ipsis Apostolis alio spiritu opus fore, si cogantur hisce de rebus cum hoc novo Theologorum genere conserere manus. Paulus fidem praestare potuit, at idem cum ait: Fides est substantia rerum sperandarum, argumentum non apparentium, parum magistraliter definivit. Idem ut caritatem optime praestitit, ita parum dialectice vel dividit, vel finit, in priore ad Corinthios epistola, cap. 13. Ac pie quidem illi consecrabant synaxim, et tamen rogati de termino a quo, et termino ad quem: de transsubstantiatione: de modo quo corpus idem sit in diversis locis: de differentia, qua corpus Christi est in coelo, qua fuit in cruce, qua in sacramento synaxeos: quo puncto fiat transsubstantiatio, cum oratio per quam ea fit, ut quantitas discreta sit in fluxu, non pari, sicut opinor, respondissent acumine, quo Scotidae disserunt haec, ac definiunt. Noverant illi Iesu matrem, sed quis eorum tam philosophice demonstravit, quomodo fuerit ab Adae macula, praeservata, quam nostri theo-
Pagina:Erasmi Colloquia Familiaria Et Encomium Moriae.djvu/785
Appearance