spicit? Et tamen his nugis, non alios modo per se nauci faciunt, verum invicem alii alios contemnunt, atque homines apostolicam caritatem professi, ob aliter cinctam vestem, ob colorem paulo fusciorem, omnia miris tragoediis miscent. Ex his videas quosdam adeo rigide religiosos, ut summa veste, non nisi Cilicina utantur, intima Milesia, alios contra, qui superne linei sint, intime lanei. Rursum alios qui pecuniae contactum ceu aconitum horreant, nec a vino interim, nec a mulierum contactu temperantes. Denique mirum omnibus studium, ne quid in ratione vitae conveniat. Nec illud studio est, ut Christo similes sint, sed ut interse dissimiles. Porro magna felicitatis pars est in cognomentis, dum hi Funigeros appellari se gaudent, et inter hos, alii Coletas, alii Minores, alii Minimos, alii Bullistas. Rursum hi Benedictinos, illi Bernardinos: hi Brigidenses, illi Augustinenses: hi Guilhelmitas, illi Iacobitas, quasi vero parum sit, dici Christianos. Horum magna pars in tantum suis nititur cerimoniis, et hominum traditiunculis, ut putet unum coelum parum dignum esse tantis praemium, haud cogitantes futurum, ut Christus contemtis his omnibus, suum illud sit exacturus praeceptum, nempe caritatis. Alius ostentabit aqualiculum, omni piscium genere distentum. Alius Psalmorum centum effundet modios. Alius ieiuniorum myriadas adnumerabit, et toties unico prandio pene disruptam imputabit alvum. Alius tantum cerimoniarum acervum proferet, quantum vix septem onerariis navibus vehi possit. Alius gloriabitur sexaginta annos numquam attactam pecuniam, nisi digitis duplici chirotheca munitis. Alius cucullam ingeret adeo sordidam et crassam, ut nullus nauta suo dignetur corpore. Commemorabit alius se plus quam undecim lustris spongiae vitam egisse, semper eidem affixum loco: Alius
Pagina:Erasmi Colloquia Familiaria Et Encomium Moriae.djvu/791
Appearance