Jump to content

Pagina:Erasmi Colloquia Familiaria Et Encomium Moriae.djvu/799

E Wikisource
Haec pagina emendata est

et aulicum deceant. Ceterum si vitae rationem omnem propius inspicias, nimirum meros Phaeacas invenies, sponsos Penelopes, reliquum carmen[1] agnoscitis, quod Echo vobis melius referet quam ego. Dormitur in medios dies, ibi Sacrificulus mercenarius ad lectum paratus, qui propemodum cubantibus adhuc sacrum expedite peragat. Mox ad ientaculum, quo vix peracto, iam interpellat prandium. Sub id alea, laterunculi, sortes, scurrae, moriones, scorta, lusus, inficetiae. Interim una aut altera merenda. Rursum coena, post hanc repotia, non una per Iovem. Atque ad hunc modum, citra ullum vitae taedium elabuntur horae, dies, menses, anni, saecula. Ipsa nonnumquam saginatior abeo, si quando viderim illos μεγαλοῤῥοῦντας, dum inter Nymphas unaquaeque hoc sibi videtur Diis propior, quo caudam longiorem trahit, dum procerum alius alium cubito protrudit, quo Iovi vicinior esse videatur, dum sibi quisque hoc magis placet, quo graviorem catenam collo baiulat, ut robur etiam, non opes tantum ostentent.[2]

Ac principum quidem institutum, Summi Pontifices, Cardinales, et Episcopi, iam pridem gnaviter aemulantur, ac prope superant. Porro si quis perpendat, quid linea vestis admoneat, niveo candore insignis, nempe vitam undiquaque inculpatam. Quid sibi velit mitra bicornis, utrumque fastigium eodem cohibente nodo, puta Novi pariter et Veteris Instrumenti absolutam scientiam. Quid manus chirothecis communitae, puram et ab omni rerum humanarum contagio immunem sacramentorum administrationem. Quid pedum, nimirum, crediti gregis vigilantissimam curam. Quid praelata crux, videlicet,

  1. Hor. Epist. 1, 2, 27. ubi est: Sponsi Penelopne, nebulone Alcinoique etc.
  2. Al. ostentet