rit, nempe haec, ignoto Deo, atque haec quoque nonnihil immutata, siquidem integer titulus sic habebat: diis Asiae, Europae, et Africae, diis ignotis, et peregrinis. Ad huius, opinor, exemplum passim iam οἱ τῶν θεολόγων παῖδες,[1] hinc atque hinc revulsa, quatuor aut quinque verbula, et si quid opus est, etiam depravata ad suam accommodant utilitatem, licet ea quae praecedunt et consequuntur, aut nihil omnino faciant ad rem, aut reclament quoque. Quod quidem faciunt tam felici impudentia, ut saepenumero theologis invideant iureconsulti. Quid enim illis iam non succedat, posteaquam magnus ille, paene nomen effutiveram,[2] sed rursus metuo Graecum proverbium, ex Lucae verbis sententiam expresserit, tam consentaneam animo Christi quam igni cum aqua convenit. Etenim cum immineret extremum periculum, quo tempore solent boni clientes maxime suis adesse patronis, et quanta valent ope συμμαχεῖν, Christus hoc agens, ut omnem huiusmodi praesidiorum fiduciam eximeret ex animis suorum, percontatus est eos, numquid rei defuisset usquam, cum illos emisisset, adeo non instructos viatico, ut nec calceis muniret adversus spinarum et saxorum iniuriam, nec peram adderet, adversus famem. Ubi negassent defuisse quidquam, adiecit: Sed nunc, inquit, qui habet sacculum tollat, similiter et peram: et qui non habet, vendat tunicam suam, et emat gladium. Cum tota Christi doctrina, nihil aliud inculcet, quam mansuetudinem, tolerantiam, vitae contemptum, cui non perspicuum sit, quid hoc loco sentiat? nempe, ut magis etiam exarmet suos legatos, ut non tantum calceos negligant et peram,
Pagina:Erasmi Colloquia Familiaria Et Encomium Moriae.djvu/812
Appearance