inscitiam obtenderet. Sed illud acrius urget, quod Christus in cruce, quum oraret pro suis inimicis: Pater ignosce illis: non aliam praetexuit excusationem, quam imprudentiae: Quia nesciunt, inquit, quid faciunt. Ad eumdem modum Paulus scribens ad Timotheum: Sed ideo misericordiam Dei consecutus sum, quia ignorans feci in incredulitate. Quid est, ignorans feci, nisi: per stultitiam feci, non malitiam? Quid est, ideo misericordiam consecutus sum, nisi non consecuturus, ni stultitiae patrocinio commendatus? Pro nobis facit et mysticus ille psalmographus, qui suo loco non veniebat in mentem: Delicta iuventutis meae, et ignorantias meas ne memineris.[1] Audistis quae duo praetexat, nimirum aetatem, cui semper comes esse soleo, et ignorantias, idque numero multitudinis, ut ingentem stultitiae vim intelligeremus.
Ac ne, quae sunt infinita, persequar, utque summatim dicam, videtur omnino Christiana religio quandam habere cum aliqua stultitia cognationem, minimeque cum sapientia convenire. Cuius rei si desideratis argumenta, primum illud animadvertite, pueros, senes, mulieres, ac fatuos sacris ac religiosis rebus praeter ceteros gaudere, eoque semper altaribus esse proximos, solo nimirum naturae impulsu. Praeterea videtis primos illos religionis auctores, mire simplicitatem amplexos, acerrimos litterarum hostes fuisse. Postremo nulli moriones magis desipere videntur, quam hi, quos Christianae pietatis ardor semel totos[2] arripuit: adeo sua profundunt, iniurias negligunt, falli sese patiuntur, inter amicos et inimicos nullum discrimen, voluptatem horrent, inedia, vigilia, lacrymis, laboribus, contumeliis saginantur, vitam fastidiunt, mortem uni-