Pagina:Erasmi Colloquia Familiaria Et Encomium Moriae.djvu/9

E Wikisource
Haec pagina emendata et bis lecta est

2 SALUTANDI FORMULAE.

enim fuerit, si senem patrem, aut virum eximium salutes, quam aetatis cognomine; etiamsi olim honoris causa dicebatur, ὦ γέρον. Salve praefecte, salve tribune. Non autem, salve caligarie, aut calcearie. Salve adolescens, salve iuvenis. Senes ignotos adolescentes filiorum cognomento salutant, adolescentes vicissim illos patres aut dominos.

Blandior salutatio inter amantes
Salve mea Corneliola.
mea vita.
mea lux.
meum delicium.
meum suavium.
mel meum.
mea voluptas unica.
meum corculum.
mea spes.
meum solatium.
meum decus.
Honoris gratia, aut secus
Salve here. Ohe, salve tu quoque, bone vir. Salve vir ornatissime, clarissime. Salve etiam atque etiam, literarum decus. Salve plurimum, amicorum optime. Salve mi Maecenas. Salve patrone singularis. Salve vir spectatissime. Salve unicum huius aetatis ornamentum. Salve Germaniae delicium. Salvete, quotquot estis, una salute omnes. Salvete pariter omnes. Salvete belli homunculi. Salve congerro lepidissime. Salve vini pernicies. Resp. Salve et tu gurges, helluoque placentarum. Salve multum, virtutis omnis antistes. Resp. Salve tantundem totius probitatis exemplar. Salve anicula annos nata quindecim. Resp. Salve puella annorum octoginta. Bene sit tibi cum tuo calvitio. Resp. Bene tibi cum lacero naso. Ut salutaris, ita resaluta-