Pagina:Erasmi Colloquia Familiaria Et Encomium Moriae.djvu/92

E Wikisource
Haec pagina emendata et bis lecta est

CONVIVIUM PROFANUM. 85

nemo quae sua sunt, quaerat, sed quisque, quae alterius.

ch. Sed unde hic novus theologus in convivio? Unde novus hic ac subitus magister noster?
aug. Quia mihi male convenit cum piscibus.
ch. Quid igitur? An non abstines a carnibus?
aug. Abstineo, sed obmurmurans, nec sine meo magno malo.
ch. Charitas omnia suffert.
aug. Verum; sed eadem quam minimum exigit. Si suffert omnia, cur non ferunt nos his vesci cibis, quos indulsit libertas evangelica? Cur hi, a quibus Christus toties amorem sui stipulatus est, patiuntur tot hominum et corpora periclitari moris capitalibus, et animas aeternae damnationis periculo, ob rem nec interdictam a Christo, nec per se necessariam?
ch. Ubi aliud suadet necessitas, cessat humanae constitutionis vigor, cessat et voluntas nomothetae.
aug. At non cessat offendiculum infirmorum. Non cessat scrupulus meticulosae conscientiae. Postremo non satis constat, quibus limitibus finiatur ista necessitas. An quum coeperit ichthyophagus agere animam? Sero morienti porriguntur carnes. An quum totum corpus habet epialus? Non tanti erat ciborum delectus.
ch. Quid igitur tu velles praescribi?
aug. Scio, si quis mihi credat ecclesiasticae rei dictaturam.
ch. Quid isthuc verbi est?
aug. Si summus essem Pontifex, hortarer omnes ad perpetuam vitae sobrietatem, sed praecipue sub diem festum. Ceterum ius facerem cuique vescendi quibus vellet, pro corporis salubritate, dum moderate et cum gratiarum actione: daremque operam, uti hoc, quod detraheretur observationibus huiusmodi carnalibus, accresceret ad studium verae pietatis.
ch. Nimirum istud mea quidem sententia tanti est, ut te faciamus Pontificem.
aug. Rides: sed tamen cervix haec sufficeret vel triplici coronae sustinendae.
ch. At interim vide, ne ista scribantur inter articulos Parisiensium.
aug. Imo quicquid dictum est, scribetur in