Pagina:Fábulas de Fedro.djvu/12

E Wikisource
Jump to navigation Jump to search
Haec pagina emendata est


PHÆDRI FABULARUM.

LIBER PRIMUS.

PROLOGUS.

Æsôpus auctor quam materiam repérit,
Hanc ego polívi vérsibus senáriis,
Duplex libélli dos est: quód risum movet,
Et quód prudénti vitam consíllio monet.
Calumniári si quis autem volúerit,
Quód et árbores loquántur, non tantum feræ,
Fictis jocari nos memínerit fábulis.