Pagina:Fábulas de Fedro.djvu/14

E Wikisource
Jump to navigation Jump to search
Haec pagina emendata est


FÁBULA PRIMA.
male facere qùi vult, nusquam non causam invenit.
Lupus et Agnus.


   Ad rivum eúndem Lupus et Agnus vénetant,
Siti compúlsi: supérior stabat Lupus.
Longêque inférior agnus: tunc fauce ímproba
Latro incitâtus, júrgii causam íntulit.
Cur, inquit, turbuléntam fecisti mihi
Istam bibénti? Lániger contra timens,
Qui possum, quæso, fácere, quod quéreris, lupe?
A te decúrrit ad meus haustus liquor.
Repúlsus ille veritâtis viribus,
Ante hos sex menses malè, ait, dixísti mihi.
Respóndit agnus: équidem natus non eram.
Pater, hérculè, tuus, inquit, maledíxit mihi.
Atque ita corréptum lácerat, injústâ nece.
   Hæc propter illos scripta est hómines fabula,
Qui fictis causis innocentes ópprimunt.