Incipit vita sancti necterii
E
o tempore quo
Dionisius regnum
grecorum
gubernabat,
oriundus partibus
constantinopoli[tanis] necterius
extitit gentilis. Parentibus secundum
seculi nobilitatem pollentibus
qui antea ypacius nominabatur,
Pater vero eius Eustachius, mater
quoque Yberia vocabatur. Cum
enim genitor ei in tantam
clareret potentiam, ut cuncti
satellites assistente regi vocis eius
imperio parerent, debitum
nature et conditionis soluit,
tum rex et omnes principes eius selle
invidiae moti surrexerunt contra filium
illius nomine Ypacium qui postea
christianis necterius est appelatus,
crescente vero partibus quiriei
robore christanorum mare
transmeans romam pervenit, ibique
cathecuminus a beato petro factus.
Omnia despiciens []rena et
desiderant celestia, imitatur illud
euvangelicum qui non reliquerit
omnibus que possidet, non postest
esse meus discipulus, hic etiam
virtutibus studens humilitate
sequens pacientia tenens
elemosinas faciens, adulteria exorrens castitatem tenens. ita fidelis
regi celesti extitit, ut per baptismum
toto quod vetus homo gesserat
purgatus per quod solvitur omnis creatio
spiritu sancto auxiliante. ad[]ta
renovatione ab omni contagione
peccati in di famulatu permanens
immunis extitit. De hiis vero
quibus propriis manibus laborabat
illud daviticum ad implens
labores manuum tuarum
manducabis, esurientibus cybum,
sicientibus potum, nudis vestimentum,
peregrinantibus hospitiu[],
fugentius latibulu[], egris
visitationem captuus redemptione
debilibus subvectionem, cecis
ductionem, tristantibus consolatione,
cum omni supplicatione absq,
molestia sedule ministrabat,
dum [] beatus petrus []
scissimum virum necterium in fide
christi firmum et stabilem vidisset
Pagina:FR-631136102 MS 149 Vitae sanctorum.pdf/251
Appearance
Fuit in emendando quaedam difficultas