Jump to content

Pagina:Faoistin naoṁ-Ṗadraig (1906).djvu/22

E Wikisource
Haec pagina emendata est
6
CONFESSÍO SANCTI PATRICII.

10. Sed quid prodest excussatio iuxta veritatem praesertim cum praesumptione? Quatinus modo ipse adpeto in senectute mea quod in iuventute non comparavi; quod obstiterunt peccata mea ut confirmarem quod ante perlegeram. Sed quis me credit etsi dixero quod ante praefatus sum? Adoliscens, immo pene puer imberbis capturam dedi, antequam scirem quid peterem vel quid adpeterem vel quid vitare debueram. Unde ergo hodie erubesco et vehementer pertimeo palam denudare imperitiam meam quia desertus brevitate sermonis explicare nequeo. Sicut enim Spiritus gestit et animas et sensus monstrat adfectus.

11. Sed si itaque datum mihi fuisset sicut et caeteris! Verumtamen non silerem propter retributionem. Et si forte videtur apud aliquantos me in hoc praeponere cum mea inscientia et tardiori lingua, sed scriptum est, Linguae balbutientes velociter discent loqui pacem, Quanto magis nos adpetere debemus qui sumus, inquit, aepistola Christi in salutem usque ad ultimum terrae etsi non deserta sed ratum fortissimum scriptum in cordibus vestris non atramento sed Spiritu Dei vivi. Et iterum Spiritus testatur, Et rusticationem ab Altissimo creata est.

12. Unde ego primus rusticus, profuga, inductus scilicet qui nescio in posterum providere, sed illud scio certissime quia utique priusquam humiliarer