Jump to content

Pagina:Faoistin naoṁ-Ṗadraig (1906).djvu/24

E Wikisource
Haec pagina emendata et bis lecta est
8
CONFESSIO SANCTI PATRICII.

ego eram velut lapis qui iacet in luto profundo; et venit qui potens est et in sua misericordia sustulit me et quidem scilicet rursum adlevavit et collocavit me in summo pariete. Et inde fortiter debueram exclamare ad retribuendum quoque aliquid Domino pro tantis beneficiis eius, hic et in aeternum, quae mens hominum aestimare non potest.

13. Unde autem ammiramini magni et pusilli qui timetis Deum, et vos dominicati rhetorici audite et scrutamini. Quis me stultum excitavit de medio eorum qui videntur esse sapientes et legis periti et potentes in sermone et in omni re? Et me quidem detestabilem huius mundi prae ceteris inspiravit, si talis essem; dummodo autem ut cum metu et reverentia et sine querella fideliter prodessem genti ad quam caritas Christi transtulit et donavit me, in vita mea, si dignus fuero, denique ut cum humilitate et veraciter deservirem illis.

14. In mensura itque fidei Trinitatis oportet distinguere sine reprehensione periculi notum facere donum Dei et consulationem aeternam sine timore fiducialiter Dei nomen ubique expandere ut etiam post obitum meum exagallias relinquere fratribus et filiis meis quos in Domino ego baptizavi, tot milia hominum.

15. Et non eram dignus neque talis ut hoc Dominus servulo suo concederet post erumpnas et