Jump to content

Pagina:Faoistin naoṁ-Ṗadraig (1906).djvu/34

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est
18
CÓNFESSIO SÁNCTI PATRICII.

25. Et iterum uidi in me ipsum orantem et eram quasi intra corpus meum et audiui super me hoc est super interiorem hominem et ibi fortiter orabat gemitibus. Et inter haec stupebam et ammirabam et cogitabam quis esset qui in me orabat; sed ad postremum orationis sic efficiatus est ut sit Spirituá ; et sic expertus sum et recordatus sum apostolo dicente, Spiritus adiuuai infirmitates orationis nostrae. Nam quod oremus sicut oportet nescimus, sed ipse Spiritus Pastulat pro nobis gemitibus inenarrabilibus, quae uerbis exprimi non possunt. Et iterum, Dominus aduocatus noster postulat pro nobis.

26. Et quando temptatus sum ab aliquantis senioribus meis qui uenerunt et peccata mea contra laboriosum episcopatum meum—utique in illio die fortiter impulsus sum ut caderem hic et in aetemum; sed Dominus pepercit proselito et peregrino propter nomen suum benigne et ualde mihi subuenit in hac conculcatione quod in labem et in obprobrium non male deueni. Deum oro ut non illis in peccatum repultetur occasio.

27. Nam post annos triginta inuenerunt me, et aduersus uerbum quod confessus fueram antequam essem diaconus. Propter anxietatem molesto animo insinuaui amicissimo meo quae in pueritia mea una die gesseram, immo in una hora; quia necdum praeualebam. Nescio, Deus scit, si habebam tunc annos